Dating: 807 08 28
Place of Composition: Weißenburg
Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburg qui est constructus in pago Spirinse super fluvio Luttra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi Iustolfus episcopus et abba preesse videtur. Ego in dei nomine Hrodoinus et Gebahardus duos fratres tradiderunt in elimosina Hrodungi. Hoc est quod donaverunt ad partem sancti Petri ad monasterio ipsius, quod per legem conquisierunt in Theotswinda, hoc est in villa Godamarestein quicquid in ipsa villa vel in marca visi sumus habere, tam curtilis casis edificiis terris vineis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, et mancipia II, in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel agentes eius rem superius denominatas hoc habeant teneant adque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, vel quicquid exinde pro oportunitate eorum vel conpendio decreverint, facienti liberam hac firmissimam in omnibus habeant potestatem, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizenburg sub die V kalendas septembris anno XXXVIIII regnante Carola rege Francorum. Signum Hrodoinus et Gebahardus duos fratres qui hanc tradicionem fiere rogaverunt in elimosina Hrodungi. Pro istam rem quod supra scriptam in precariam accipiant aliam rem in Saroins cognominantibus in locis in Haganbah et in Berge et quicquid genitor eorum habuit in beneficium excepto illa silua. Testes: Dudo. Hrambertus. Graolfus. Hunbertus. Gerolfus. Wolvoldo. Engilbald. Hecgirih. Radolf. Ermbald. Theotdolt. Ego Wolfhardus scripsi.