Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 198=251


Datierung: 830 02 18
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Gebahardi de Saroinse, nec non et precaria.

Ille bene possedit rebus in seculo, qui sibi de caducis comparet premia sempiterna. ldeoque ego enim in dei nomine Gebahardus atque filius meus Lantfridus propter amorem celestis patrie seu propter remedium animarum nostrarum tradidimus atque transfundimus res nostras sitas in pago Saroinse in villa vel in marca Duristualda nec non in loco nunccupante Bercilinga eclesiam unam, et quicquid ad illam aspicere vedetur, seu hoba I in villa suprascripta nunccupante Duristualda. Et servum I nomine Theothartum cum uxore sua nunccupante Wolthart nec non et filii eorum. Hec vero prescripta, sicut iam dictum est, trado atque transfundo ad monasterium Wizenburgum; ipsud in honore sancti Petri constructum esse constat, ubi in dei nomine vir venerabilis Folcuuicus Wormacinse urbis episcopus famulantibus domino in monasterio prescripto monachis procurator fore dinoscitur, ita ut [ab] hac die presenti ipsa locus sanctus vel rectores eius habeant atque possideant suisque successoribus Christo propitio derilinquant. Sed postea nostra fuit pettitio et vestra decreuit voluntas, ut ipsas res predictas atque etiam contra hoc recipimus omnes res quas vos habetis in pago prescripto in ipso vilare nunccupante Wolfgunda uvilare cum omni re superposito nec non et in ipsa marca, ubi monasterium vestrum nuncupante Wizenburg [situm est] cellam que vocatur sancti Pauli, Istas siquidem utrasque supra nominatas res nobis prestare deberetis. Quod et ita fecistis per hanc paginolam auctoritatis usu fructuario diebus vite nostre, et ut nullus homo easdem res predicte a nobis abstrahere usque dum advixerimus pontificium habeat, in ea vero ratione ut inquisicionem nostram vel lucracionem ad istam cellam prescriptam vel ad ceteris predictis locis cum omni integritate affere studeamus et quamdiu voluerimus perfruamur. Postea quoque inquisitio nostra cum omni re emeliorata sine ulla marritate ad monasterium prefatum revertatur et deinceps annis singulis quamdiu vixemus in censum studeamus dare solidum I ad festiuitatem sancti Martini. Si quis vero, quod fieri minimus credo, si nos ipsi, quod absit, aut aliquis de heredibus nostris, qui contra hanc cartam donationis a nobis factam venire conaverit aut aeam inrumpere voluerit, inferat ad [partem] iam dicte eclesie cum cogente misso dominico auri uncias II, argenti pondus V pro eo quod repetit evindicare non valeat, sed presens epistola tradicionis omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio suprafato, sub die XII kalendas martii anno siquidem XVII regnante Hludouvico imperatore feliciter amen. Signum Gebaharti et filii sui Lantfridi presbiteri qui hanc traditionem fieri et firmari coram testibus subtus insertis perfecerunt. Testes: Ruadwini, Geboldi advocati. Anoloni. Buatoni.Ringuni, Eborolfi, Hildibrant Bernrihh, Ruadolfi. Ego siquidem in Christi nomine Gundbertus hanc paginolam donacionis scripsi, diem tempusque notavi.