Datierung: 788 01 31
Ausstellungsort: (Weißenburg)
Domino sancto et in Christo venerabili Ermberto episcopo vel abbate, ego Rodoinus et Gebagardus frater meus, filii Eburhardi. Dum peticionem fecimus de illa re quod Lantfridus frater noster habuit et nos cum illo, sine nutu atque voluntate vestra, et multum contrarium fuit vobis quod sie habuimus illas res. Tunc nempe fuit nobis conpunctio cordis atque magnus meror vel tristicia, quod sie habemus illas venias vel res sine voluntate vestra. Postea quoque venimus ad Ermbertum episcopum et reddidimus illas res per wadio nostro illo vestro episcopo atque vobis servis dei, quia nullus hominum sine precepto vestro atque voluntate potuit habere illas res quod antecessores nostri atque patres tradiderunt spontanea voluntate ad monasterio Wizenburgo cum firmis testibus. Post quoque hobitum fratris nostri Lantfridi petitio nostra fuit ad Ermberto episcopo vel abbate vestro atque ad vobis servis dei, qui deo servietis in monasterio Wizenburgo, de illa re quod contra vos habuit Lantfridus et nos cum illo. Tunc adsteterunt nobis boni homines in auxilio atque in opitulatione, et vobis conplacuit atque pietas tetigit, ut nobis aliquam portionem prestaretis so de illa re quod superius diximus. lta et fecistis propter pietatem vestram, quia multum necessarium fuit nobis. Nunc vero in istis locis quod nominavimus prestaretis nobis quicquid inter Achilla et Mittilibrunnen et Ludolfespedu et Wassensteine, inter illos terminos nisi tertiam partem silvole et Baldgerium cum filio suo vel quicquid de res suas et cum omni possessione sua quod ad illum aspicit atque pertinet, hoc foris exposuistis. Et ut vestri homines atque servi quicquid operare vel edificare vel porcos crassare voluerint, hoc habeant potestatem per omnia. Et nobis censum prestaretis propter pietatem vestram, quod alii homines donare debeant, non autem vestri homines. Nunc autem alias res, in domibus in dificiis in mansis in pratis in pascuis et in mancipiis. Similiter prestavimus vobis propter petitionem vestram in villare quod dicitur Berg, ut faciatis unum angrum de Aganbach usque ad monasterio Wizenburgo vel XX denarios donare debeatis meros, ipsas res quod uos per wadio vestro ad monasterio Wizenburgo reddidistis. Et postea vestra fuit petitio et nostra benevolentia quod ipsas res prestamus vobis, propter quod foris exposuimus in superiori loco, in ea vero ratione ut sub usu fructuario excolere debeatis diebus vite vestre, et quicquid meliorare aut laborare potueritis, hoc faceretis. Et ut per annos singulos censum studere debeatis ad festivitatem sancti Martini V solidos dare ad monasterio Wizenburgo. Post quoque discessu vestro cum omni integritate ad nos revertant vel ad successores nostros sine ullius iudicis interpellatione. Facta precaria sub die pridie kalendas februarii anno XX regnante Karolo rege nostro. Testes: signum Ermberti qui hanc precariam fieri precepit. signum Gerberti decani. Vurmharii. Waldrihi. Hruothardi. Ermingi. Helphandi. Ego Hildiboto scripsi.