Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 192


Datierung: 713 02 01
Ausstellungsort: Saarburg

Carta Weraldi. De Haganbah.

Domino sancto et in Christo patri Ratfrido abbati ego Weraldus donator. Cogitans pro divino amore intuitu vel pro remedio anime meae seu pro eterna retributionis premia, propterea complacuit mihi in animo, ut de rebus meis propriis aliquid ad loca sanctorum condonare debuerim, quod ita et feci. Ergo donavi ad monasterium quod vocatur Wizenburg in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli constructum, ubi tu presenti tempore abba preesse videris, trado atque transfundo, donatumque in perpetuum esse volo a die presenti, hoc est in villa Haganbah que nuncupatur Disciacu quam genitor meus quondam mihi dedit Audionus, eo tempore quicquid ibidem uisus fuit tenuisse inter Aculia et Mittilibrunnen seu Haganbah totum et integrum, sicut superius diximus a die presenti, una cum mansis domibus seu mancipiis vel accolis ibidem commanentibus seu campis pratis pascuis silvis et forastis medietatem et in Uosogo quartam partem de mea portione que ad ipsam villam pertinet inter Aculia et Mittilibrunnen et via Bassoniaca seu ll lata Petra vel Deubaci aquis aquarumque decursibus mobilibus et immobilibus ad integrum ad supradictum monasterium Wizenburg dono atque transfundo ad possidendum, ea vero ratione ut, dum advixero, usu fructuario ordine debeam possidere. Post obitum quoque nostrum suprascripta villa vel quicquid laborare potvero ibidem, pars predicti monasterii vel suique agentes aut qui tune tempore ibidem abba videtur esse per hanc testamentum donationis, sicut superius diximus ad integrum, in villa iam dicta Haganbah sita in pago Sarinse, absque ulhus iudicis interpellatione de presenti tempore in peculiaris ipsius monasterii vel in vestram recipiatis potestatem. Post discessum meum, hoc est tenendi habendi dominandi commutandi, vel quicquid exinde tu vel pares ipsius monasterii eligeritis faciendi, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem, ita ut nomen meum in ipso monasterio in librum vite ponatis vel recenseatis. Si quis vero, quod absit, quod fieri non credo, si ego ipse vel aliquis de heredibus meis vel coheredibus meis aut quislibet extranea persona qui contra hanc testamentum donationis, quam ego ex spontanea voluntate conscribere rogavi, venire conaverit et eam inrumpere voluerit aut frangere, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat offensam et ab omni eclesia catholica excommunicatus appereat, ita dumtaxat, si emendare noluerit, insuper inferat ad partem ipsius monasterii sotiante fisco auri libras X, argenti pondus XXX coactus exsolvat, et hoc quod repetit evindicare nullatenus valeat, et nihilhominus hec donatio omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in castro Saraburgo, sub die kalendas februarii anno II regni domini nostri Dagaberti regis.† Signum Weraldo qui hanc testamentum donationis fieri rogavit. signum Williberto comite.† Hardoino centenario. Theudone.† Bonifatio.† Gauciberto.† Bertegiso.† Otune.† Gundiberto. † item Odune. t†Batachone. item Theudone. †Rodoingus. †Ego Hahicho scripsi.