Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 191


Dating: 80[6] 06 24
Place of Composition: Weißenburg

Carta quam fecit Ratbirc.

Oportet nobis christianis viam veritatis elegere per quam valeamus ad eterna beatitudine pervenire. Ideoque in dei nomen Ratbirc dono donatumque in perpetuum permansurum esse volo ad monasterium quod vocatur Wizenburc, ipsud in honore sancti Petri constructum esse constat, hoc est mancipia V his nominibus: Theganger, Isanbald, Odalhart, Theothart, Dagalind. Hec vero prescripta mancipia tradidi atque transfundi pro anime me remedium et pro anime genetricis meae Theodrate nec non et pro anime mariti mei nomen Ecgifridi, ut aliquid pius deus de peccatis nostris relaxare dignetur, in ea vero racione ut sint ingenui sicut alii censarii qui per talem condicionem sunt relaxati ingenui, ut nulli heredum ac proheredum meorum numquam ultra debeant inclinare in servicium nisi soli deo cui omnia subiecta sunt; peculiare vero quod habent aut quod inantea conlaborare potuerint, sibi ipsi habeant et perfruantur, sic habeant concessum atque indultum. Mundeburdem vero vel defensionem habeant ad prefatum monasterium, ubi eodem tempere Iustulfus episcopus abba preesse videtur, ea videlicet provisione ut annis singulis unusquisque per se et pro suo capite et procreacio eorum ad festivitatem sancti Martini in censum persolvant denarios IIII in cera aut in alique revalente denarios quatuor, et si de ipso censo negligentes appareant, legibus emendent et ingenui permaneant. Si quis vero qui ingenuitate hanc corrumpere vel frangere voluerit, inferat ad iam dicto monasterio auri libras II, argenti pondus X cum cogente misso dominico coactus exsolvat pro eo quod repetit evindicare non valeat, stipulacione subnixa. Actum in monasterio Wizenburgo sub die VIII kalendas iulius anno XI regnante Karolo imperatore. Signum Ratburge qui hanc ingenuitatem fieri perfecit coram testibus subtus explicatis. signum Sicgoni †. signum Gerolfi. signum Hucberti. signum Engilbaldi. signum Theotberti. signum Gozberti. signum Williberti. signum Williheri. signum Reginharti. signum Ruadoldi. signum Wegalenzoni. signum Wicberti. signum Gundberti. Signum Mazoni. signum Berawini. signum Otberti. signum Fridulino. signum Heriwini. signum Heribrahtdo. signum Zeizoni. signum Sigiberto. signum Fridubrahtdo. ††† Ego Vuolfhartvs in Christi nomen hanc ingenuitatem scripsit et subscripsit.