Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 193


Datierung: 764 11 19
Ausstellungsort: Ungstein (n Bad Dürkheim)

Carta quam fecit Albricus, auus Sigiharti comitis, de Altthorf et de Buatgisinga.

Dum fragilitas humani generis pertimescit ultimum vitae subitanea transpositione ventura oportet ut non inveniat unumquemque inparatum, ne sine aliquod boni operis respectu migret de seculo, nisi dum in suo corpore et facultate consistit, preparet sibi viam salutis, per quam valeat ad aeternam beatitudinem pervenire. Ideoque ego enim in dei nomine Albericus, filius Sigihelmi quondam, donator cogitans pro remedio anime mee et remissione peccatorum meorum ut veniam delictis meis consequi merear in futuro, idcirco dono ad monasterium quod vocatur Wizenburg quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum aedificatum super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Erembertus episcopus seu abba presenti tempore custor esse videtur cum turma plurima monachorum. Dono igitur ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum ut permaneat esse volo, hoc est in pago Salinissae in villis cognominatis in Altdorpfo quicquid in ipsa villa uisus sum habere et dominare I a die presenti ad integrum terram salicam cum decimatione domibus edificiis pratis pascuis silvis aquis aquarum decurssibus mansis et mancipiis cum his nominibus: Lingulfo, Cocmanno, Liudrata, Walehere, Uitali, Reginhilta, Althilta, Rinulfo, Geldrudi, Theotberto, Muathario, Hartwino, Ratfrido, Theatramno, Frewigarda, Deathilda, Ratlauga, Lingulfus, Dingolfus, Gundolfus, Lina, Agizho, Gisaldruda, Rodoldus, Wolflinda. Aliulfus et germano suo, item Muatharius. Similiter in alia villa que vocatur Buatgisingas quicquid in ipsa uisus sum habere et dominare a die presenti ad integrum de qualicumque adtractu ibidem uisus fui tenuisse, quicquid mihi pater meus Sigihelmus moriens dereliquid, tam mansis domibus edificiis pratis pascui silvis aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, peculiis utriusque sexus, quicquid dici aut nominare potest, et mancipiis his nominibus: Odolfus cum infantibus suis, Reginharius cum uxore sua et infantibus suis Blidhilda, Reginulfo, in ea vero ratione, quod ipsum monasterium vel custodes eius rem superius nominatam, una cum mansis eorum et mancipiis eorum, sicut superius dictum est, hoc habeant, teneant atque possideant, suilique posteris ad possidendum in dei nomine derelinquant, vel quicquid ex ipsis rebus pro oportunitate eorum vel compendio decreverint, faciendi liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero qui contra hanc epistolam donationis quam ego spontanea voluntate fieri decrevi, venire temptaverit aut aliquam calumniam generare voluerit, divina eum ultio subsequatur et a limitibus ecclesiarum vel a communione extraneus fiat vel efficiatur et insuper inferat una cum sociis fisco auri libras III, argenti pondus V coactus exsolvat, quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum in Uncunsteine, sub die XIII kalendas decembris anno XIIII Pippini regis. † Albirihot qui hanc donationem fieri rogavit. † signum Folcolto. † Williriho. † Werinhario. † Williberto. † Liutroho. † Ercanberto. † Drudberto. † Berhoho. † Theathario. † Gundoroho. † Gundwino. † Rihboto. † Frumigero. † Wigero. † Wolariho. † Ruadingo. † Gundiriho. † Witolto. † Willihardo. † Agiwino. † Gerwinus presbiter scripsi et subscripsi.