Datierung: 783 02 03
Ausstellungsort: Marlenheim (nw Molsheim)
Domino fratrum Odalricho comite emtori, Germundus venditur. Vendedisse me tibi constat et ita vendedi terrola iuris mei, hoc est infra marcha Biberestorf, ubi dicitur Bruningeswilari, de terra araturia iurnales XX et areale I cum casis et casalis et quicquid supra ipsa areale stabilita est. Ab uno latus tenit Sigibaldus, ab alio latus pergit in campo, ab uno fronte tenit Milone et ab alio viro fronte tenit ipse vendeture infra ipsarem ad integrum a die presente tibi vendedi. Unde accipi ad te in precium pro ipsa rem, sicut inter nos placuit adque convenit in argento solidos XXX, in ea vero condicione ut ab hac die ipsa rem superius denominatas habeant teneant atque possideant et tuisque posteris ad possidendum derelinquant, faciendi quod volueris liberam in dei nomen in omnibus habeant potestatem. Si quis vero aut heredis mei vel quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc vindicionem a me facta venire temptaverit aut inrumpere voluerit, tunc inferam tibi tuisque heredibus dupla repeticione sociante fisco auri uncias III, argenti pondus II et nihilhominus presens vindicio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum ad Maralegia publicum, data III nonas februarius anno XV regnante domno nostro gloriosissimo Karolo rege. Signum Germundo qui hanc vindicionem fieri rogavit. Testes: Widericho †. Otberto †. Roodsteino †. Esgiricho †. item Otberto†. Theotberto †. Winihardo †. Gerbaldo †. Willone †. Ercanberto †. Truantdo †. Signum Reginoldo scripsit.