Datierung: 771 10 25
Ausstellungsort: Brumath
Sacrosancte ecclesie quod est constructa in honore sancti Petri apostoli in loco quae dicitur Urunwilare. Ego Sigifridus dono ad ipso loco sancto donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in marcha Moraswilari in illo monte vinea quantum ibidem habere videtur a die presente ad ipso loco sancto trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus vel proheredibus meis vel quislibet ulla opposita persona qui contra hanc donationem venire temptaverit, inferat partibus ipsi ecclesiae duplam repeticionem sociante fisco auri uncias II, argenti pondus I coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publice ad Brohmagad anno IIII regnante domino Carlomanno rege, Vlll kalendas non. Signum Sigifrido qui hanc donacionem fieri rogavit. Testes: Rihbald. Winiharti †. Theotbert. Heriger †. Rathclm. †††† Ego Wolfhartus scripsit.