Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 188


Datierung: 744 (-751) 05 30
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Sigifridus.

Anno secundo regni domni nostri Hildirici regis ego itaque Sigifridus, filius Sigimundus condam, recogitans pro anime mei remedium seu requie sempiternum, ut aliquid de rebus meis ad eclesia sancti Petri ad monasterio Wizenburgo quod est constructus super fluvio Lutra condonare deberemus, quod et ita et fecimus. Dedique in pago Alisacinsi in villa Munifridesheim et in ipsa villa tam terris mansis casis curtilis campis pratis silvis aquis pascuis aquarumque decursibus cum omni adiacencia mobilibus et inmobilibus pecunio presidio vel quicquid in ipsa fine Munifridesheim in ipsa villa uisus sum dominare, totum et integrum trado a die presente ad eclesia sancti Petri quod est constructa in monasterio Wizenburgo. Similiter in villa Ecchenheim et Mazoniwilare dono donatumque in perpetuum esse volo, hoc est terris mansis casis campis pratis viniis silvis aquis aquarumque decursibus cum omnia adiacencia mobilibus et inmobilibus peculio presidio. Hec omnia superius intimata sicut diximus, tam de paterno seo a conparato vel de qualibet attracto in ipsas villas denominatas mihi obvinit, totum et ad integrum trado ad eclesia sancti Petri quod est constructa in monasterio Wizenburgo, ubi eo tempore David episcopus seu abba preesse videtur. Et si ego aut ullus de heredibus meis aut ulla extranea persona, si quis vero qui contra hanc donacionem venire conaverit, inprimis iram dei incurrat et insuper inferat socianti fisco auri libras duas, argenti pondus IIII, et quod repetit evindicare non valeat, stipulacione subnixa. Actum publicum in monasterio Wizenburgo sub die III kalendas iuni anno XIII regni Hildirici regis. Signum Sigifridus qui hanc donacionem fieri rogavit. Testes: Sigihartus. Ego Faramundus scripsit.