Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 187


Datierung: 732 01 01
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Liudolfus.

Adiutorium nostrum in nomine domini Iesu Christi. Ego itaque Liudolfus pro intuitu timoris dei vel pro remedium anime me dono ad monasterium Wizenburgo quod est in honore sancti Petri apostoli constructus in pago Spirinse super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Erloaldus abba preesse videtur, dono donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago Alisacinse in fine Monefridovilla de terra culturalitus acto, ita ut ab hac die ipsi abba vel monachi ibidem deservientis habeant teneant atque possideant et suis successoribus ad possidendum derelinquant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberum pociantur arbitrium. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipsi aut aliquis de heredibus meis qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inferat socianti fisco auri libras, argenti pondus V coactus exsolvat. Actum publice in monasterio Wizenburgo sub die kalendas ianuarii anno XI regni domni nostri Theodorici regis. Signum Liudulfo qui hanc donacionem fieri rogaverunt Testes Caganone. Immone. Cardeberto. Odololfo. Ego Chudo scripsit.