Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 186


Datierung: 712 10 30
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Adalgisus.

Venerabile in Christo patri Ratfrido abbati empture, ego Adalgisus sivi Alolachus vindetur. Mos ligum est et iura sunt ut inter empturem et vindeturem solemnis scripturaris nec distrahendi sit ulla repeticio nec conparandi aliqua videatur esse formido. Idcirco constat me tibi vindedisse quod ita et vindide rem meam propriam in pago Alisacinse in villa Gerelaigi super fluvio Sura, hoc est de terra arabili iurnales X in campo uno simul cum marca de silva seo et in aliis locis duas stirpis ad stirpandum cum pascuis aquis aquarumque decursibus. Unde accipe ad te precio monasterii probus adque pensantes numero XII solidos. Propterea tibi hanc epistulam vindicionis fieri rogavit, ut ab hac die suprascripta terra in tribus illis locis in suprascripta marcha in tua recipias potestate, hoc est habendi tenendi vendendi commodandi tuisque posteris ad possidendum relinquendi vel quicquid exinde pro veritatem monasterii elegeris faciendi liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsi aut aliquis de heredibus vel coheredibus meis aut quislibet opposita persona qui contra hanc epistulam vindicionis venire temptaverit et inrumpere voluerit, inferat tibi vel successoribus tuis socianti fisco auri libras I, argenti pondus III coactus exsolvat, et hoc quod repetit nullatenus valeat vindicare, et hec presens epistula vindicionis omnique tempore firma et inviolata permaneat, stipulacione subnixa. Actum in monasterio Wizenburgo publicum sub die III kalendas novembris anno secundo regnante domni nostri Dagaberti regis. Signum Adalgisu sive Alolacho qui hanc vinditionem fieri rogaverunt. signum Colaichonqe †. signum Sigychariot †. Rodoinos †. Udalrade. Hildifridus prespiter †. Leudone, testes. Ego Gerharius scripsit et subscripsi.