Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 185


Datierung: 825 05 21
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecerunt Cuniramus et Theodebertus.

Sacrosancte ecclesie sancti Petri quod est constructus in pago Spirinse super fluvio Lutra in loco cuius vocabulum est Wezenburg, ubi vir venerabilis Bernharius episcopus preesse videtur. Guniramnus et Theodebertus donatores donamus pro remedium anime Gunzilino res aliquas in pago Saroinse in fine nuncupante Raningas manso ad commanendum qui subiungit inter fines dominica et stratas duas ad integrum cum omni hedificio super ipso stabilitas, et quicquid prefatus Gunzilinus uisus fuit habere, nobis tradere e ad ipsa fine aspicere videtur in campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis totum et ad integrum ad ipso loco sancto tradimus atque transfundimus, ut ipsa casa dei vel congregacio eius habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, faciendi quod voluerint Christo propicio in omnibus habeant potestatem. Si quis, nos ipsi aut ullus de heredibus nostris qui contra hanc tradicione venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad una cum socii fisco auri libras II, argenti pondus VI multa sustineat, et quod repetit evindicare non valeat, stipulacione subnixa. Actum publicum in monasterio Wizenburgo sub die XII kalendas iunii anno XII regnante domno nostro Ludouvico rege. Signum Cuniramnus et Theodeberti qui hanc testamentum fieri rogaverunt. Testes: Ratberti. Wiccarii †. Hrodowino †. Theoberti †. Theotbaldit †. Hartwinit †. Erlabertit †. Francone †. Gebohardit †. Adalwinit †. Hartwinus scripsit et subscripsi.