Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 184


Datierung: 774 06 26
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Bernharius.

Ego enim in dei nomen Bernharius donator in amorem domini nostri Iesu Christi idcirco dono ad monasterium Wizenburgo ad sancto Petro, hoc est porcionem meam in pago Alisacinse in loco nuncupante Furdesfeld quod est in marcha Franchenheim, hoc sunt iurnales decem tantum in ea vero racione ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii hoc habeant teneant atque possideant suisque posteris et ad possidendum derelinquant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem. Actum in monasterio Wizenburgo publico sub die sexto kalendas iulias anno sexto regnante domni nostri Carolo rege. Signum Bernhario qui hanc donationem fieri rogavit. Geroinus scripsit.