Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 183


Datierung: (769-784) 05 05

Hanc vendicio quam fecit Sacco.

Domino in Christo ego itaque Sacco vinditur. Quod constat me tibi vendedisse et ita vendedi servo meo Amalberti non furo, non fugitivo, sed sane mente et omni corpore, unde accipe ad te in precio iuxta quod nobis conplacuit atque con vinit libras duas, et ipso servo vobis presentaliter tradidi ad possidendum, ita ut ab hac die habendi tenendi vendendi, vel quicquid exinde decreveris faciendi, liberum habeas potestatem. Si quis vero, ut supra. Actum sub die III nonas madias in tempore Carolo. Signum Sacco qui hanc epistolam fieri rogavit. signum Vulfico †. Brunicot. Arnolft. Gisalmunt. signum Albertot. Gerwinus scripsit et subscripsit.