Datierung: 812 10 31
Ausstellungsort: Weißenburg
In Christi nomine. Ego itaque Liudo tradidit ad partem sancti Petri ad monasterio Wizenburgo quod est constructus in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi Bernharius episcopus et abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa que dicitur Ringilendorfe curtilis duos, cum casis tres, iurnales quinque, pratis ad carratas tres in elemolsina fratri meo nomine Saluchone in ea vero racione ut ipsa casa dei vel agentes eius reme superius denominatas hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, in omnibus habeant potestatem. Si quis vero qui hanc tradicionem frangere voluerit, et insuper inferat una cum socii fisco auri libras quinque, argenti pondus X coactus exsolvat. Postea quoque fuit nostra peticio ut filiam Liudoni, nomine Hitthane, et filiis eius in beneficium prestare debuistis, quod ita et fecistis, in censum denarios VI ad festiuitatem sancti Martini, stipulacione subnixa. Actum in monasterio Wizenburgo sub die II kalendas novembris anno XII regnante imperatore nostro Karolo. Signum Liudo qui hanc tradicionem fieri rogavit. signum Undicot. Sweidingi. Ego Farmannus scripsit. Testes: Muather. Huc. Beranger. Adalger. Ermbraht. Nerbot.