Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 179


Datierung: 760 01 21

Carta quam fecit Agilbertus.

Sacrosancto monasterio Wizenburgo quod est constructus in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sancto Petro apostolo. Ego itaque Aghilbertus dono pro anime meae rémedium et Odalhario quondam donatumque in perpetuum permaneat esse volo, hoc est infra marcha supradicta Urunewilare hoba Erudoino cum area et prata cum omni adiacentia que ad ipsa hoba pertinet ad integrum a die presente ad ipso Ioco sancto trado adque transfundo, ut ab hac die ipsa rem superius denominatam ipsa casa dei vel congregatio eius habeant teneant atque possideant et eorum successoribus Christo propitio derelinquant, faciendi quod voluerint liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, ut supra. Actum sub die XII kalendas februarius, anno VIII regnante domni nostri Pippino rege. Signum Agilberto qui hanc donacionem fieri rogavit. signum Ruadberto. Wicfrido†. Sigifrido†. Erphanramno†. Reginoldo†. Udalricho†. Gundfrido†. Ornaolfusscripsit et subscripsi.