Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 180


Datierung: 811 05 20
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecerunt Moricho et Rihhartus.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburgo quod est constructus in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi Bernharius episcopus et abba preesse videtur. Igitur ego enim in dei nomen Moricho et Rihhartus tradiderunt in elemosina Helffolti ad partem sancti Petri in pago Alisacinse in villa quae dicitur Semhaim hobas II cum curtilis domibus aedificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, sicut ad ipsas hobas aspicere videtur, in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel agentes eius res superius denominatas hoc habeant teneant adque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero qui contra hanc traditionem venire temptaverit aut inrumpere vel infrangere voluerit, et insuper inferat una cum socii fisco auri libras II, argenti pondus V coactus exsolvat, et quod quis repetit evindicare non valeat. Postea quoque fuit peticio uxor Helffolti, nomine Uvelaratane, ut ipsas res supradictas in beneficium prestare debuistis, quod ita et fecistis tempore vite sue in cinsum denarios V ad festitutatem sancti Martini persolvere III idus novembris. Post obitum suum ipsas res ad casa sancti Petri faciat revertere, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizenburgo sub die XIII kalendas iunii anno XI regnante imperatore nostro Karolo. Signum Morichoniet Rihharti qui hanc tradicionem fieri rogaverunt. Testes: Ercanberti †. Gunzoni †. Erharti †. Deto †. Wolfberti †. Raduni †. Berngeri †. Eburuni †. Wolfvo †. Liudolt †. Berattolt †. Garaman †. Buatriti †. Hado †. Herigoz †. Gerolt †.Wolfhartus scripsit et subscripsi.