Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 178=53


Datierung: 774 01 06
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Sigibaldus.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburgus quod est constructus in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli principes apostolorum, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Ego enim in dei nomine Sigibaldus donator in amorem domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum seu pro requie genitori meo Ratbaldo [et] genitrici mea Attane sive Engilswinda, idcirco dono ad ipso monasterio donatumque in perpetuum permaneat esse volo, hoc est res meas in pago Alisacinse in villas cognominantes in Matra villa quicquid in ipsa villa uisus sum tenuisse, a die presente de illa eclesia medietate I cum terris casis mancipiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, quicquid ibidem uisus sum habere et dominare, ad integrum. Similiter in alia villa in Dauchentorf, in Biburestorf quicquid in ipsa villa usis sum habere et dominare ad integrum, illa eclesia tota, in Bruningestorf, in Gerlahchestorf, in Graenberge super Sura quantumque in ipsis locis uisus sum tenuisse vel dominasse a die presente ad integrum quod mihi mater mea moriens dereliquid. Similiter in alio loco in Banencheim marcha, in Lithaimemarcha, in Franchenheimemarcha in Althaimamarcha quicquid in ipsis locis uisus sum habere et dominare a die presente ad integrum. excepto uno curtile quem Hariolfus tenit. Similiter in Bruningowilare in Gaizwilare totum et ad integrum, excepto quod ego mea uxore in libeldote condonavi tam mansis mancipiis terris domibus aedificiis casis casalis viniis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, omnem porcionem meam in ipsis Iocis ad integrum. Similiter in pago Spirinse in villa Herigesheime quicquid ibidem visus sum habere ad integrum, in Zhuosinchoua situm iuxta Lustati quod mihi mater mea moriens dereliquid, in Hasalaha similiter, in Fraineschaim similiter, excepto illa silva quod ego mea uxore in libeldote condonavi, in Enchenstaine, in Carlobac, in Sauilenaim, in Masenaim, in Bizzirichesheimmarcha, in Dacchenheimmarca, in Sulcia sicut ibidem mea contenit potestas. Mancipia de Matra his nominibus : Williberto cum uxore sua Theodgundi, Starcberto cum uxore sua Rimigundi, Bodalungo cum uxore sua Ratgundi cum filia sua Gozhildi, Uolfbario cum uxore sua Liba, Nantrado cum uxore sua Gauzhildi cum filia sua Alaswinda, Ertmarus, Harigundis, Adalhelmus cum uxore sua Odrada, Williulfus, Gerswindis, Haidulfus, Willigundis cum filio suo Warinberto, Hunberto cum uxore sua Wibila cum filia sua Wilrada, Baldilino cum uxore sua Liutgundi cum filio suo Gundilino, Wolfbelmo, Irminthrudi, Widilino, Willihildi, Narido, Liudo, Hildiburga, Frairada, Trudhario, Theotgundi. Ista mancipia de Bainenheim: Hruodicho cum uxore sua Adalhildi cum infantes eorum, 0rtharius cum uxore sua Nana cum infantes eorum. Winiharius cum uxore sua Sigihildi, Adalmarus cum uxore sua Willihildi, Erpgisus cum uxore sua Raginlindi cum infantes eorum Odo et Rihlindis, Wolvoldus cum uxore sua Odulbi cum infantes eorum Brunulfo et Wanberto Gundtharius cum uxore sua Willihildi cum infantes eorum Waldhario et Brunihildis. Mancipia de Biberestorf his nominibus : Iringus cum uxore sua Trudlinda cum filio suo Milone, Thangulfus cum uxore sua Niona cum filia sua Irmina, Odbertus, Rimitrudis, Ruodgisos cum uxore sua Ragantrudi cum filia sua Adaltruda, Guodulfo, Liutgundi. Ista mancipia de Spirinse his nominibus : Ruodgerus cum uxore sua Hildia cum filio suo Uogone, Wolfbaldus cum uxore sua Birina cum filia sua Roodtrudi, Aigo cum uxore sua Theodana, Wacho, Wolfrida, Sindharius, Adalsuindis, Starcharichus cum uxore sua Suabhildi cum infantes eorum Starcfrido, Liobhildi, Wuillionus cum infantes eorum et uxor eius Willirada,Waltharius cum uxore sua Wolfgardi, Alpswindi, Willigero, Rihulfo, Theodrada, Hado, Ruodorada. In ea vero ratione ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii res superius nominatas una cum mansis casis casalis terris domibus aedificiis accolabus mancipiis viniis pratis puscuis silvis aquis aquarumque decursibus hoc habeant teneant atque possideant et eorum sucesssoribus in dei nomine derelinquant, totum et integrum tam de conparato quam de ullo tractu ad me pervenerit, tam in vestimentis quam in peccoribus, omnia [et] ex omnibus, quicquid dici aut nominari vel videri potest, post obitum meum, vel quicquid de ipsas res pro oportunitate eorum vel conpendio decreverint faciendi, liberum in omnibus perfruantur arbitrium, ita tamen obsecrantes per auctoritatem eiusdem beati Petri principis apostolorum et clavicolari regni celorum seu ceterorum sanctorum quorum patrocinia in eodem loco sancto sunt, ubi easdem res nostris per hanc donacionis titulum testamenti delegavimus, ut nullus rector eius acolum dei supradictas res nec prestet nec beneficiat ulli hominum vel illorum vel extraneorum ullo umquam tempore, et si aliter fecerit nisi quod ad ipsos servos dei [qui] ibidem deo servientes omni tempore deserviant, sciat se in die iudicii rationem redditurum pro anima mea et pro ipsas res, pro qua illas deo et sancto Petro ceterisque sanctis tradedi anathemamque ipsi in conspectu altissimi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipsi, quod absit, aut ulus de heridibus meis seo qualibet ulla opposita aut extranea persona qui contra hanc paginam testamenti quam ego spontanea voluntate fieri decrevi, venire temptaverit aut eam inrumpere vel infrangere voluerit, in primis iram trini magestatis incurrat et cum supradictis sanctis ante tribunal Christi deducat rationes et insuper inferat ad partibus fisci auri libras X, argenti pondus XX actum exsoluat et quod quis repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum publico in monasterio Wizenburgo sub die VIII idus ianuarii anno VI regni domni nostri Carolo rege. Signum Sigibaldo qui hanc paginam testamenti fieri rogavit. Testes : Theodoricho. Saluchune. Rihbaldo. Winihardo. Staremanno. Irminrado. Ruadorado. Aghinone. Arbione. Engilberdo. Vulverido. Iringo. Radulfo. Otberto. Engilberto. item Radulfo. Widugaugio. Ratberto. Ego Ermbertus. Muothario. Geroldo. Ego Gherowinus scripsit.