Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 177


Datierung: 819 10 10
Ausstellungsort: Urenwilare

Carta Regingeri et Anstrat, et Meginratae.

Ille bene possidet rebus in seculo qui sibi de caducis comparat premia sempiterna et de aeterna mercatur caelestia. Ideoque ego in dei nomen Regingerus et uxor mea nomine Meginraht nec non et Anstrahl donavimus donatumque in perpetuum ut permaneat esse volumus ad monasterium quod vocatur Wizunburg, ipsud in honore sancti Petri constructumn esse constat in pago Spirinsae super fluvio Hlutra ubi vir venerabilis Bernharius Wormacinse urbis episcopus abba supradicti monasterii esse videtur. Hoc est res proprietatis nostre in pago Alisacinse in villa vel in marca que vocatur Urenwilari quantumcumque in ipsa villa vel in ipsa marca de proprietate visi sumus habere cum terris edificiis silvis pratis pascuis vineis aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis. Hec vero prescripta ad prefatum monasterium tradidimus atque transfundimus, ita ut ab hac die ipsa locus vel rectores eius habeant teneant suisque successoribus Christo propicio derelinquant ad faciendum quod voluerint. Si quis vero, et cetera, sed presens epistola donationis omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in Urenwilare sub die VI idus octobris anno VI regnante Hludouvico imperatore feliciter amen. Testes: Reginger et Anstrat et Meginrat qui hanc traditionem fieri fecerunt. Heio. Willirih. Odolrih. Milo. Albrih presbiter. Hilti. Adalhelm. Gaganwart. Wito. Hardolf. Heriwini. Ego enim Gundbertus scripsi et subscripsi.