Dating: (812-826 vor 03 21)
Place of Composition: (Weißenburg)
Adiutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram. ldeoque ego in dei nomine Gisalrih et uxor nomine Uádalraht donavimus atque concedimus a die presente donatumque in perpetuum esse volumus de iure nostro in potestatem et dominationem monasterii quod noncupatur Wizunburg quod est constructum in pago Spirinsae super Owio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi eodem tempore Bernharius Wormacinsae urbis episcopus abba preesse videtur, una siquidem cum testium inlustrium virorum illic adunantium transfundimus atque scripsimus sitas res nostras in pago Alisacinse in villa vel in marca que dicitur Franchenhaim nec non ad Furdesfelde totum et integrum quod ex alode parentum nostrorum aut undecumque ad nostram dominationem pervenit, excepto iurnales X quos mater uxoris meae dereliquit atque hereditavit. Similiter tradidi seorsum aliquantas res in eisdem locis suprascriptis in elemosina Wolvolti, id sunt iurnales XI quos ipse mihi manu potestatiua tradidit ut' quod et ipse tradidissem ad supradictum monasterium, quod ita et feci, in ea videlicet ratione, ut usque dum advixerimus iamdictae ambae res sub usu fructuario ordine excolere in beneficio suprascriptorum sanctorum et dominare sic debeamus, ea scilicet ratione ut annis singulis in censum studeamus dare denarios VI ad festivitatem sancti Martini, et post amborum nostrorum discessum emeliorata atque superposita ad casam dei faciatis revertere, stipulatione subnixa. Duas exinde cartulas, donationis et prestationis, uno tenore conscriptasil facere precipimus. Signum Gisalrichi qui hanc traditionem fieri et firmare rogavit. Testes: Rambraht. Egilhart. Gerbald. Moricho. Ego Gundbertus scripsi et subscripsi.