Dating: 821 05
Place of Composition: Weißenburg
Dum dominus de terrena mercare precepit caelestia, promisit iuxta lectionem quae dicit: caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt, sed tamen quod in ecclesiis pauperibus erogetur numquam deficit, sed in memoria aeterna pro iustitia reputetur. Ideoque in dei nomine Erhartis trado quod mihi tradidit mulier nobilis nomine lrmburg, hoc est pars proprietatis illius quod habuit in pago Alisacinsae in villa quae noncupatur Buswilari, hobas VI et quicquid ad illas aspicere videtur, ea videlicet ratione mihi tradidit, ut et ego iterum tradidisseme suprascriptas res pro mercede aeterna et pro remedium animae illius nec non et pro remedium Ermberti. Id sunt, sicut iam diximus hobas VI et quantucumque in ipsa villa vel in ipsa marca habere dinoscitur tam terris domibus aedificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus mobilibus et inmobilibus mancipiis his nominibus: Lantbald, Ruadhilt, Heribald, Werinthrud, Ernust, Geltwig, Liabheri, Erpholt, Kirihman. Ea vero prescripta ad monasterium Wizenburg, ipsud in honore sancti Petri constructum esse constat, ubi in dei nomen Bernharius episcopus seu abba preesse videtur, trado atque transfundo ita ut ab hac die presenti ipse locus sanctus vel rectores eius habeant teneant atque possideant suisque successoribus Christo propitio derelinquant ad faciendum quod voluerint. Si quis vero, quod fieri minime credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus ac proheredibus meis qui contra hanc cartam donationis a me factam venire conaverit aut eam inrumpere voluerit, inferat ad iam dictam ecclesiam cum cogente fisco auri uncias II, argenti pondera V, et quod repetit, evindicare non valeat, sed presens epistola donationis omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizunburgo sub die maii anno VIII regnante Hludouvico imperatore feliciter. Signum Erharti qui hanc cartam donationis fieri et firmare perfecit. Testes: Thiato. Uado. Egino. Willihart. Wardo. Wacho. Bernhart. Umllo. Thiotbald. Buabo. Fridugeri. Ego in dei nomine Gundbertus hanc tradicionem scripsi et subscripsi.