Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 174


Datierung: 809 06 01
Ausstellungsort: (Weißenburg)

Carta Milonis presbiteri.

Sacrosancto monasterio Wizunburgo quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli in pago Spirinsae super fluvio Lutarhaha, ubi vir venerabilis Iustolfus episcopus et abba preesse videtur, ego in dei nomine Milo donator in amorem domini nostri lesu Christi et remissionem peccatorum meorum. Idcirco ad ipsum monasterium dono donatumque in perpetuum permaneat esse volo, hoc est in Semhaimeromarcu iurnales XV, prata ad carradas III, mancipias VI his nominibus: Wolfger, Batahilt, Bilitrud, Lioblind, Reginhilt, Adalzeiz in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel agentes eius rem superius denominata vel conscripta hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, vel quicquid exinde pro oportunitate eorum vel compendio decreverint faciendi, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero contra hanc traditionem venire temptaverit aut eam inrumpere vel frangere voluerit, divina illum ultio subsequatur et a limitibus ecclesiarum vel communione omnium sanctorum extraneus efficiatur, et insuper inferat una cum sociante fisco auri libras I, argenti pondera V coactus exsolvat, et quod quis repetit, evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum testamentum sub die kalendas iunii anno XLI regnante Karolo rege Francorum. Signum Milonis presbiteri qui hoc testamentum fieri rogavi. signum Wolvoldi. signum Otmundi. signum Gundharii. signum Baldharti. signum Woffonis. Gundhari testes. lndictione I facta haec carta.