Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 173


Datierung: 826 03 13
Ausstellungsort: Gerareshusa (?, b. Semheim)

Carta lngihilte de villa Semheim.

Adiutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram. Ideoque in dei nomine Ingihilt dono donatumque in perpetuum ut permaneat esse volo ad monasterium quod vocatur Wizunburg, ipsud in honore sancti Petri constructum esse constat, ubi in dei nomine Gerhoh abba preesse videtur. Hoc est proprietatis me in pago Alisacinsae in villa nuncupante Semheim quantumcumque in ipsa villa vel in ipsa marca de proprietate habere dinoscor, tam terris quam et curtilis domibus aedificiis pratis pascuis silvis pomariis aquis aquarumque decursibus mobilibus et inmobilibus cultis et incultis. Haec vero prescripta ad prefatum monasterium trado atque transfundo ita ut ab hac die presenti ipse locus sanctus vel rectores eius habeant teneant atque possideant suisque successoribus Christo propitio derelinquant ad faciendum quod voluerint. Postea mea fuit petitio et vestra decreverit voluntas, ut ipsas res quas tradidi ad monasterium predictum mihi in beneficium vestrum prestare deberetis, ita ut annis singulis ad festivitatem sancti Martini denarios IIII in censum vobis debeam diebus vitae meae et post discessum meum omnes res prescript, et eodem tempore meliorat, sine ulla damnitate ad vos revertantur. Si quis vero, quod fieri minime credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis ac proheredibus qui contra hanc cartam donationis venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad iam dictam eclesiam cum cogente fisco auri uncias II, argenti pondera V coactus pro eo, quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum in villa Gerareshusa publice coram testibus subtus insertis, sub die III idus martii anno XIII regnante Hludouvico imperatore. Signum lngihiltae quae hanc traditionem firmavit. signum Miloni. signum Warmundi. Baldharti. Heimrihi. Liutgisi. Adalharti. Gozberti. Adalmanni. lsanharti. Ego Gundbertus Christo auxiliante hanc traditionem scripsi et subscripsi.