Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 172


Datierung: 830 11 17
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Milonis presbiteri de villa Gerireshusa.

Adiutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram. Ego siquidem in Christi nomine Milo propter amorem caelestis patriae seu propter remedium animae meae et antecessorum meorum dono donatumque ut permaneat esse volo ad monasterium quod vocatur Wizunburg, ipsud in honore sancti Petri constructum esse constat, ubi in dei nomine Folcwigus Wormacinsae urbis episcopus abba scilicet preesse videbatur. Hoc est res proprietatis meae in pago Alsacinsae in villa nuncupante Gerireshusa seu et in marca quae dicitur Semhfimeromarca, quantumcumque in ipsa villa vel in ipsa marca seu in ceteris villulis circumiacentibus de proprietate habere dinoscor. Similiter deligavi ultra Renum in pago Hufgawe in villa vel in marca nuncupante Augia quicquid inibi in omnibus rebus de proprietate habere cognoscor, tam in structuris quam in aedificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus mobilibus et inmobilibus cultis et incultis seu in capturis, atque mancipiis his nominibus: Wolfger, Aldolf, Friduger, Thiodolf, Gundhelm, Zeizolf, Thancolf, Engilram, Engilger, Ansmar, Ruadger, Bilithrud, Adalheid, Batahilt, Liablind, Gerhilt, Behhilt, Alahsuind, Beratsuind, Isannahha, Sigiburg, Berahda, Hildibirg, Reginhilt, Adalzeiz, Hugilind, Hado, Wolfheri, Hilditrud, Bilithrud, Wanfrid, Adallind, Rihgund, Sigifrid, Dugiman, Wolfmunt, Unruah, Rihmunt, Rihhilt, Wolfbirin, Adalgis, Gundalbraht, Ellinfrid, Willifrid. Haec vero prescripta ad prefatum monasterium trado atque transfundo, ita ut ab hac die presenti ipsa locus sanctus vel rectores eius habeant teneant atque possideant suisque successoribus derelinquant ad faciendum quod voluerint, in ea vero ratione ut ego illas res quas tradidi, iterum etiam econtra illas alias res vestras quas vos habetis in pago Alisacinsae in villa Matra, illam eclesiam cum rebus omnibus illuc pertinentibus, utrasque res mihi in beneficium prestaretis ad spatium vitae meae ea videlicet provisione, ut ob recordationem huius facti annis singulis ad festivitatem sancti Martini in censum solidos II persolvere studeam. Nam ante traditionem factam statuimus inter nos ut neque abba neque prepositus neque advocatus nec quislibet dignitate preditus a deo vel a sanctis omnibus pontificium habeat, easdem res quas ego tradidi alicui seu quolibet ultra in beneficium concederetis. Si quis vero, quod fieri minime credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis qui contra [hanc] cartam donationis venire conaverit aut eam frangere voluerit, inferat ad [partem] iam dictae ecclesiae cumil cogente misso dominico auri uncias II, argenti pondera V pro eo, quod repetit evindicare non valeat, sed presens epistola donationis omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizunburg coram testibus subtus explicatis, sub die XV kalendas decembris anno siquidem XVII regnante Hludowic imperatore. Signum Milonis qui hanc cartam donationis fieri et firmare perfecit. signum Utoni. signum Ebroini. signum Frichoni. Wertherii. Ratherii. Werdheri. Badunol. Eriboni. Helmrichi. Ego namque in Christi nomine Ercanbaldus hanc paginolam deligationis scripsi et subscripsi et diem tempusque notavi.