Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 171


Datierung: 824 08 08
Ausstellungsort: Biberesdorph

Carta Albrichi presbiteri.

In nomine trini et uni dei salvatoris nostri Iesu Christi. Notum sit omnibus tam scilicet presentibus quam etiam futuris, quemammodum ego Albrichus presbiter propter amorem caelestis patriae trado atque transfundo res meas sitas in pago Alsacinsae in locis subtus explicatis, id est in Bruningesdorph et Biberesdorph iurnales LVI, prata ad carradas XX, cum omni peculiare seu adquisitione quod ego presens possidere dinoscor, seu quod inantea conlaborare in omnibus rebus videor, utriusque sexus, maiore vel minore, mobilibus et inmobilibus, quicquid dici aut nominare potest, nunc moderne tempere ad sacrum monasterium Wizunburg firmiter volo esse concessum; ipsud monasterium in honore sancti Petri et in pago Spirinsae constructum esse constat, ubi in Christi nomine Gerochus eodem tempere abba preesse videtur. En modo ad mancipiarum nomina aciem stili dirigamus: Werdolf, Liudo, Wenibraht, Otbert, Wilimuat, Baldger, Albswind. Haec vero prescripta ad prefatum monasterium trado atque transfundo, ita ut ab hac die presenti ipsa loca sancta et rectores eius teneant habeant atque possideant suisque successoribus Christo propicio derelinquant ad faciendum quod voluerint. Si quis vero, quod fieri minime credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus aut proheredibus meis qui contra hanc cartam a me factam venire conaverit aut eam inrumpere voluerit, inferat ad iam dictam ecclesiam cum cogente fisco auri uncias II, argenti pondera V pro eo, quod repetit evindicare non valeat, sed presens aepistola donationis omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in villa prefata Biberesdorph publice sub die VI idus augusti anno XI regnante Ludouvico imperatore feliciter amen. Signum Albrichi presbiteri qui hanc cartam donationis fieri et firmare perfecit. signum Heimrihi. signum Gaganharti. signum Willimanni. signum Theganrati. Wachoni. Waltheri. Herimuati. Ruadlanti. Ercanbaldi. Gerolti. Adalbaldi. Egilmuati. Ego in dei nomine Gundbertus hanc cartam donationis scripsi et subscripsi.