Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 170


Datierung: 760 08 07
Ausstellungsort: (Hoh)frankenheim (s Hochfelden)

Venditio Graobarti quam vendidit Waldmanno in Lonenbuah.

Domino fratre Waldmanno ego Graobardus sive Wolveradus venditore. Constat me tibi vendidisse et ita vendidi, hoc est infra marca Lonenbuah hobas II, Waldolfum cum uxore sua Bilihilda cum hoba sua et peculiare eorum, et hobam Domgisi cum omni adiacentia ad ipsam hobam pertinentem ad integrum; et infra marca Thancaradesheim tam terris campis pratis pascuis silvis arealis vineis casis aquis aquarumque decursibus, totum et ad integrum quantum in ipsa marca uisus sum habere a die presente tibi tradidi atque vendidi. Unde accepi a te in precium, sicut inter nos placuit atque convenit, hoc est solides LX, in ea vero conditione, ut ab hac die ipsam rem superius denominatam habeas teneas atque possideas et tuis posteris derelinquas, vel quicquid exinde facere volueris, liberam in omnibus habeas potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego, quod absit, aut heredes mei vel quislibet ulla opposita aut extranea persona, qui contra hanc venditionem a me factam venire temptaverit aut inrumpere voluerit, tunc inferat tibi tuisque heredibus duplam repeticionem sociante fisco, et nihilominus hec presens venditio firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in villa Franchenheim sub die VII idus augusti anno VIIII regni domni nostri Pipini regis. Testes: Graobardus. Wicfrit. Boranolf. Ebarhelm. Ego Wanulfus scripsi et subscripsi.