Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 169


Datierung: 711 08 24
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Ermenradus.

Adiutorium nostrum in nomine domini Iesu Christi. Ego itaque Ermenradus considerans pro intuitu timoris dei vel pro remedium anime meae dono atque transfundo donatumque ut permaneat esse volo, hoc est infra marca Muncfrido villa de terra iurnales XXX, ipsa est de alode aviole meae, nomen Guntrudis; similiter in ipsa villa ariolo iuxta area monasterii ipsius, habet in longitudinem pertegas XIIII et in latitudinem VI tantum, ad monasterium Wizenburg, quod est constructum in honore sancti Petri super fluvio Lutra, ubi Ratfridus abba preesse videtur. Quam vero ipsam rem spontanea voluntate a die presente tradidi in ea vero ratione ut pars ipsius monasterii rem ipsam superius nominatam omni tempere habeant teneant atque possideant et suis successoribus Christo propitio derelinquant. Si quis vero, et cetera, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg sub die mensis augusti XXIIII anno prima regni domni nostri Dagoberti regis. Testes: Ermenrat qui hanc donationem fieri rogavit. Muoduni. Theotuni. Crodowinus. Bossold. Theothelm. Harduni. Ego Racharius diaconus scripsi et subscripsi.