Datierung: 819 01 28-820 01 27
Ausstellungsort: Asperg (b. Ludwigsburg)
Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburg, quod est constructum super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi Gerhohus abba presenti tempore preesse videtur. Igitur ego in dei nomine Gozbertus tradidi Zeizolfo manu potestativa IIII mancipia, quorum ista sunt nomina: Folcbert, Arnos, Williswind, Isanburg, ut ea tradidisse ad sanctum Petrum in elemosina mea et patris mei Berolfi, in ea vero ratione ut annis singulis ad missam sancti Martini censum reddere non neglegant, hoc est denarios V, sine Folcberto; ille debet reddere denarios IIII. Si quis autem per malum ingenium aut cupiditate prereptus, si ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus meis, quod futurum minime credo, qui hanc traditionem frangere vel permutare voluerit, primitus iram dei incurrat et omnium sanctorum qui illic venerantur; insuper inferat cum cogente fisco auri libras III, argenti pondus V et quod repetit evindicare non valeat, sed presens epistola omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in villa cognominata Assesberg coram testibus subtus insertis, anno VI regnante Hludouvico imperatore. Testes: Zeizolf qui hanc traditionem fecit. Landolt. Adalhelm. Reginannt. Egino. Thancholf. Atto. Reginbald. Ego Guntbertus scripsi et subscripsi.