Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 167


Datierung: (833-) um 850 (-860)
Ausstellungsort: Straßburg

Traditio quam fecit Ruadini de pago Alisacinse.

Sacrosancto monasterio quod est constructum in honorem sancti Petri cuius vocabulum est Wizenburg, ubi domnus Grimoldus abba preesse videtur. Ego quidem in dei nomen Ruadini cogitando cogitavit ut aliquid de rebus meis ad supradictum monasterium pro anime meae remedium condonare deberem, quod et ita feci. Dedi igitur in pago Alsacinse in villa seu in marca Baldolfesheim arealem legitimam, casam in ea et granicam, et aliam arealem vacuam, prata ad carradas V et in ripa Reni fluminis locum ad molinam legitimam, et in eodem loco molinam paratam. Recepi econtra ab eodem monasterio in eadem villa areales II, ambas cum edificio constructas, iurnales XLII, prata ad carradas III, in ea vero ratione, ut ego ipse et uxor mea nomine Albagunda diebus vite nostre ambas res sub usu fructuario ordine habeamus, et annis singulis ad festivitatem sancti Martini I solidum persolvamus, et post quoque amborum nostrorum discessum ambas res ad supradictum locum sanctum cum omnibus emelioratis absque ulla contradiccione revertentur. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis seu quislibret ulla opposita persona qui contra hanc traditionem a me facta venire voluerit, nullatenus valeat evindicare quod repetit, sed insuper sit vobis culpabilis vestrisque successoribus auri uncias III, argenti pondus II, et nihilhominus tradition ista omni tempere firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in civitate Strazburg. Testes: Ruadini. Otrih. Buo. Gozbraht. Druant. Folrat. Reginbert. Benedict. Geilo. Ego Wenilo scripsi et subscripsi.