Datierung: 837 07 16
Ausstellungsort: Biberesdorf (?, ö Wörth)
In nomine domini nostri lesu Christi. Ego Haimrih cogitans pro dei timore et pro remedium anime meae idcirco ancillam iuris mei nomine Reginheid cum infantibus suis, id est Wualdgelt et Folcheid, relaxavi ingenuam. Similiter et aliam ancillam dimisi ingenuam, nomine Zeizbirc, quas mihi tradidit vir ingenuus nomine Albricus ingenuas dimittendas, sicut superius diximus, ut ipse sint ingenue, tamquam si ab ingenuis parentibus nate vel procreate fuissent, ut nulli heredum aut proheredum nostrorum numquam ultra debeant in servitium declinare absque illarum voluntate, nisi soli deo cui omnia subiecta sunt. Peculiare vero quod habent aut quod inantea conlaborare potuerint, sibi so habeant et perfruantur, sibi vivent, sibi laborrent, laboratum suum possideant, sie habeant concessum atque induldum. Municipium vero vel defensionem habeant ad sacrum monasterium quod vocatur Wizenburg quod est constructum super fluvio Lutaraha in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli nec non et cetelrorum sanctorum plurimorum ubi eodem tempere Grimaldus venerabilis abba preesse videtur, in ea vero ratione ut illae annis singulis in elemosinam iam dicti domini illarum ad prefatum locum sanctorum in censum studeant dare denarios II aut in cera denarios II valente ad festiuitatem sancti Martini electi pontificis et confessoris, et deinceps sint firmiter ingenu permanentes, sicut et alii tributarii vel censarii seu epistolarii qui per talem conditionem sunt relaxati ingenui. Et si de illo censu negligentes aut tarde apparverint, legibus emendent et libere permaneant a progenie in progenies. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, et cetera, stipulatione subnixa. Actum publice in villa que dicitur Biberesdorf sub die XVll kalendas augusti anno dominice incarnationis DCCCXXXVII, indictione XV, sub tempore principis Gallie Hludowici imperatoris anno XXIJII. Testes: Haimrih qui hanc paginolam censariis obnixe rogavit. Milo. Teganhart. Weliman. Watheri. Ercanbald. Holzolf. Rantwig. Gisalmunt. Heriolt. Heriolf. Albrih. Ego Hucbaldus scripsi et subscripsi.