Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 165


Datierung: (um 850)
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam Otmundus fieri rogavit de pago Alisacinse.

Dominus discipulis ait: Date et dabitur vobis. Ideoque ego Otmunt pertractavi hoc, et tradidi ad monasterium Wizanburg quod est constructum super fluvium Lutaraha in honore omnium apostolorum, ubi Grimaldus abbas esse videtur. Trado igitur iurnales XII in pago Alisacinse in villa vel in marca Munihhusa in elemosinam meam et Uten et Uadalrata, ea vero ratione ut illa domus domini et ibidem degentes monachi habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomen derelinquant. Si quis vero, quod venire nullatenus credo, si ego, quod absit, aut ullus de heredibus meis contra hanc cartam venire temptaverit et eam infrangere voluerit, quod machinatur evindicare non valeat, sed presens carta omni tempere firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizanburg coram testibus subtus insertis: Frico. Úódo. † Ratbald. † Thiathart. Gerhart. Gunzo. Hotolf. Hartarat. Badanolf. Ego Otfrit scripsi et subscripsi.