Datierung: (774-) 780-790
Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantiam pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomen Warulfus in amore domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futuro, dono donatumque in perpetuum esse volo. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa que dicitur Lonenbuoch quicquid ibidem uisus sum habere in ipsa villa, tam de alode parentum vel de qualibet adtractu, tam terris domibus aedificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumphe decursibus omnia et ex omnibus sicut superius diximus totum et ad integrum a die presente ibidem dono, ita ut et memorata basilica habeat teneat atque possideat suisque abbatibus ibidem deservientibus proficiat in augmentum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris qui contra hanc paginolam testamenti adhere conaverit aut eam inrumpere vel frangere voluerit, inferat ad partibus fisci argenti pondus II, auri libram I coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Testes: Warolf. Heriman. Rodorih. Gerolf. Heidenrih. Uveliman. Theotberto. Adalrihcho. Adalmanno. Ego Heriholf scripsi et subscripsi.