Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 163


Datierung: 776 04 22
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Bernhar de villa Semheim, hoc est in pago Alisacinse.

Ego enim in dei nomine Bernhardus donator in amorem domini nostri lesu Christi et remissionem peccatorum meorum. Idcirco dono ad monasterium quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi Erembertus episcopus presente tempere seu custor esse videtur, dono igitur ad ipso monasterio donatumque in perpetuum esse volo. Hoc est agrum unum infra marca Semhaim pertingentem usque ad illa aqua que dicitur Fladaha. Tantum in ea vero racione, ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii ipsum agrum habeant teneant atque possideant, habendi tenendi vendendi commodandi vel quidquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero qui contra hanc, et cetera, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg sub die X kalendas maii anno VIII regnante domno nostro Carolo gloriosissimo rege. Signum Bernhar qui hanc donationem fieri rogavit. signum Hucberto. signum Helpoldo. signum Odmundo. Alphario. Aginone. Winimundo. Ego Garoinus in dei nomen scripsi et subscripsi.