Datierung: 736/7 02 05
Ausstellungsort: Straßburg
Fratre Rantwigo emtore, vir inluster Liutfridus venditor. Vendidisse me tibi constat, et ita vendidi infra marcas denominatas, hoc est in Aunulfowilare quicquid Ingina genitore meo pro vendicionis titulum firmavit, et in Sulcia quantum Liutulfus ibidem habuit et ad me pervenit, et in Hildbrunnus quicquid genitor meus ibidem tenuit, et in Suinderadovilla quicquid genitor [meus] ibidem habuit, tam terris campis pratis silvis arealis casis mancipiis vineis aquis aquarumque decursibus, in integrum, in ipsis villis superius nominatis,quantumcumque Crodowigus genitor tuus pro beneficio nostro uisus est habere, a die presente tibi vendidi. Et accepi a te in precium pro ipsam rem, sicut inter nos conplacuit atque convenit, in argento hoc sunt libras XX tantum, in ea vero condicione, sicut superius nominauimus, habeas teneas atque possideas, tuisque posteris derelinquas, vel quicquid exinde facere volueris,liberam habeas in omnibus potestatem. Si quis vero, ego quod absit, aut heredes mei vel quislibet oposita persona lqui contra hanc vendicionem a me factam venire temptaverit aut eam rumpere voluerit, tunc inferat tibi tuisque heredibus duplum precium terrole, sociante fisco auri libram I, argenti pondus II, et nihilominus presens vendicio omni tempore circa te, vel heredes tuos, firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in civitate Argentoratinse sub die V mensis februarii, anno XVlll regni domni nostri Thioderici regis. Testes: Liutfridus dux, qui hanc vendicionem fieri rogavit. Theotbaldo teste. Ratbald. Ercanbraht. Hartbraht. Hasleip. Wicbald. Heimirih. Wicroh. Sigifrit. Garowart. Ego Heimo presbiter hanc venditionem scripsi et subscripsi.