Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 161


Datierung: 816 03 25
Ausstellungsort: Hochfelden

Carta quam fecit Thiodericus ad Wizenburg de pago Alisacinse.

Dum fragilitas humana pertimescat ultimum vite terminum translationemque subitaneam venturum, oportet ut non inveniat unumquenque inparatum. Sed hoc necesse est, ut unusquisque se de propriis rebus studeat redimere, in quantum potes. Ideoque ego in dei nomen Thiodericus dono donatumque in perpetuum ut permaneat esse volo ad monasterium quod vocatur Wizenburg, ipsud in honore sancti Petri constructum constat, ubi in dei nomen Bernharius episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est res proprietatis meae in pago Alisacinse in villa que vocatur Hatana, quantumcumque in ipsa villa vel in ipsa marca de proprietate habere dinoscor, et mancipia II his nominibus: Wolfman et Adalgart. Haec vero prescripta ad prefatum monasterium trado atque transfundo, ita ut ab hac die presente ipse locus sanctus vel rectores eius habeant teneant atque possideant suisque successoribus Christo propitio derelinquant faciendum quod voluerint. Si quis vero, et cetera, stipulatione subnixa. Actum Hocfeldis publice, sub die VIII kalendas aprilis anno III regnante I Hluodouvico imperatore. Testes: Thioderih qui hanc donationem fieri vel firmare rogavit. Gauvirih. Muatheri. Ercanger. Trudheri. Salacho. Ecgoh. Reginger. Adalhart. Odorih. Ego Reginoldus scripsi et subscripsi.