Datierung: 816 05 06
Ausstellungsort: Brumath, am öffentlichen Gericht
Ego in dei nomen Hildradus pro remedium anime meae et remissionem peccatorum meorum trado per epistolam tradicionis traditumque in perpetuum ut permaneat esse volo ad monasterium Wizenburg quod est constructum in honore sancti Petri et Pauli, ubi in dei nomen Bernharius episcopus preesse videtur. Hoc est res proprietatis meae in pago Alisacinse in villa vel in marca que vocatur Alunga, id est de terra arabile iurnales XIIII et prata ad carradas II, ea vero ratione ut ab hac die presente ipsa casa dei et congregatio eius hanc rem prescriptam habeant teneant atque possideant, et eorum successoribus Christo propitio derelinquant ad faciendum quod voluerint. Si quis vero, quod absit, ego ipse aut ullus de heredibus meis vel ulla extranea persona, qui contra hanc cartam traditionis venire conaverit aut eam inrumpere voluerit, inferat ad iam dicte ecclesi auri uncias II, argenti pondus V, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens carta traditionis omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Bruomagado mallo publico, sub die II nonus maii anno III regnante Hludouvico imperatore. Testes: Hiltradus qui hanc cartam traditionis fieri vel firmare rogavit. Huodalrih. Ruadheri. Wanfrit. Liudo. Aragis. Detto. Liuthrem. Hardra. Waninc. Ego in dei nomen Reginoldus scripsi et subscripsi.