Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 159=17


Datierung: 739 06 19
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Nordoaldus de pago Alisacinse.

Dum dominus de terrena mercare precepit celestia liuxta leccionem in qua dicitur: perit mundus et ea que in mundo sunt, illud vero quod in ecclesiis erogetur in perpetuum pro iusticia eterna servatur numquam perit set in memoriam eternam reputatur. Ego enim in dei nomen Nordoaldus filius Hugiberti quotdam donamus a die presente ad monasterium Wizenburg quod est in honore sancti Petri et sancti Pauli principum apostolorum constructum super fluvio Lutra, ubi Erloaldus abba preesse dinoscitur, et donatumque in perpetuum esse per hanc paginolam testavolumus hoc est villas iuris nostri nuncupantes hoc est in Westhove in Deceiugariis in Chraftestate. Similiter et in Folcoldeshaime, sitas in pago Alisacinse, quicquid ibidem mihi genitor meus Hugibertus quondam moriens dereliquid id est una cum basilicas ad ipsas villas aspicientes, cum terris domibus edificiis acolabus mancipiis vineis silvis campis pratis aquis aquarumque decursibus farinarium peculium utriusque sexus magora vel minora mobilibus et inmobilibus, vel quicquid dici aut nominare potes et tempore presente nostra videtur esse possessio, ad prefato cenobio eclesia Wizenburg volo esse donatum et concessum, in ea vero ratione, si ego ipsam cartam redimere voluero, ducentis solidis licentiam habeam, in reliquum vero sicut superius diximus, ita ut ab ac die memoratas villas pars antedicte cenobii vel abbates ipsius eclesiarum eam habendi tenendi vendendi commutandi possidendi vel quicquid exinde pro corum oportunitate eorum et conpendio facere decreverint, liberam perfruantur arbitrium. Similiter dono vasallos meos et puellas meas quas ego intus sala mea habeo. Si quis vero, quod futurum esse non stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg publice, sub die XIII kalendas iulias, anno III post obitum Theoderici regis. Testes Nordoaldus qui hanc donacionem fieri rogavit. Ratbald. Thiotbald. Offuni. Rantwic. Gozbrath. Reginbraht. Udone. Heimirih. Ego Sindicho scripsi et subscripsi.