Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 158


Datierung: 833 08 18
Ausstellungsort: Weißenburg

Traditio Heimonis de pago Alisacinse, quam fecit Grimoldo abbati.

Mos erat veterum et presentium est consuetudo, ut quisquis a quolibet aliquid commutare aut emere voluerit, per scripturarum seriem roboretur. Idcirco ego in dei nomen Heimo viri venerabilis Grimaldi abbatis in cenobio nuncupante Wizenburg una cum omni congregatione monachorum in eodem sancto loco Christo famulantium industriam inploro, ut si alicubi aliquid ex rebus eorum in locis subtus insertis meis rebus adiacere videtur, vel etiam si de rebus meis quodlibet rebus ipsorum commodius haberetur, per literarum formulam commutare deberemus. lgitur constat vos habere in pago Alisacinse in villa vel in marca nuncupante Meistaresheim curtilem I in occidente namque res sancti Petri ad cenobium nuncupante Meian monasterium res esse videtur; in plaga siquidem orientali res mea fore dinoscitur; in latere vero australi terminatur in rivolum nuncupatum Argenta; in aquilone currit in via publica atque iurnales LXV inibi pertinentes nec non et prata ad carradas XX. Ego enim econtra dedi vobis similiter in compensatione rei meriti alias res sitas in pago predicto in villa vel in marca que dicitur Wiufridesheim, id est curtiles III uno in loco iacentes in oriente et occidente et aquilone res sancti Petri de vestra parte fore videtur, in fronte siquidem australi inpingit in via publica seu iurnales LXV nec non et prata ad carradas VII et mancipium I nomen Adalman. Haec vero prescripta dedi vobis contra illas res vestras superius denominatas, ut vos et successores vestri a que a me accipiatis licentiam abeatis dandi vel commutandi seu quicquid pro oportunitate ecclesi facere decreveritis, liberam ac firmissimam in omnibus habehatis potestatem. Similiter et ego exinde, quod a vobis accepissem, habeam potestatem vendendi vel commutandi vel quicquid eligerim faciendi. Duas siquidem cartulas exinde uno tenore fecimus esse conscriptas et testium consignatione roboratas, ut sciant posteri nostri, hoc a nobis et inter nos pro oportunitate utrorumque profectu spontanea voluntate actum fuisse, et ut nullus deinceps existat qui violare aut commutare valeat, sed in evum haec commutatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta cartula commutationis in monasterio Wizenburg sub die XV kalendas septembris anno siquidem XX regnante Hludouvico imperatore. Ego namque Heimo in Christi nomine hanc paginolam commutationis consentiente Grimoldo abbate fieri et firmare rogavi. Testes: Dudo. Geboldi.