Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 157


Datierung: 786 04 03
Ausstellungsort: Hohatzenheim (s Hochfelden)

Venditio Angilbert quam vendidit Gotaberto emtore.

Domino fratre Gotaberto emtori, ego Engilbertus venditor. Vendidisse me tibi constat et ita vendidi terrola iuris mei, hoc est infra marca Lonenbuah, id est tam terris campis pratis silvis arealis exartis aquis aquarumve decursibus, quantumcumque ego die ibidem uisus sum habere medietate, totum et ad integrum a die presente tibi vendidi atque tradidi. Unde accepi a te in precium pro ipsam rem sicut inter nos placuit atque convenit, in argento libram I,in ea vero ratione, sicut superius dixi, habeas teneas atque possideas, faciendi quod volueris, liberam in dei nomen in omnibus abeas potestatem. Si quis vero, stipulatione subnixa. Actum publice ad Azinheim, III nonas aprilis anno XVIII regni domni nostri gloriosissimi regis Caroli. Testes: Engilbraht. Rihmunt. Ruadhario. Werinhari. Folcold. Ramuold. Burcold. Hildifrit. Odone. Ego Asaph scripsi et subscripsi.