Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 154=110


Datierung: 791 10 01
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Gundharii et coniuge sue Gotaniwe, de pago Alisacinse.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburg quod est constructum et consecratum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli in pago Spirinse super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus + + preesse videtur. Ego enim in dei nomine Gundharius et coniunx mea nomine Godaniwi cogitavimus tradere de re nostra ad loca sanctorum, quod et ita fecimus. Hoc est quod donamus in pago Alisacinse in villa quod dicitur Lonenbuah quicquid ibidem visi sumus habere vel dominare totum et integrum, tam terris domibus edificiis pratis pascuis + aquis aquarumque decursibus cultis et incultis, in ea vero ratione ut ipsa ecclesia vel domus domini rem superius denominatam vel conscriptam hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomen hoc derelinquant, vel quicquid exinde pro oportunitate eorum decreverint facere, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero qui contra hanc epistolam, et cetera, stipulacione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg sub die kalendas octobris anno XXIII regnante domno nostro Carolo rege Francorum ac multarum gentium. Testes: Gundharius. + Rihbald. Hildibodo. Wirunt. + + Rantwic. Albrih. Sigiboto.Ganhart. Ruadrih. Wulfinc. Weliman. Ego Hildibodo scripsi et subscripsi.