Dating: 780 11 18
Place of Composition: Straßburg
Domino fratre Rihbaldo monacho de monasterio quod dicitur Wizenburg in honore sancti Petri constructum, ego Aldericus venditor. Vendidisse me tibi constat, ita et vendidi infra murus civitatis Argentoratinse areale cum casa superposita, et ipse areale habet terminos: ab uno latu tenet Wicberto et Albuino clericus, ab alio latu tenet Abbo et Landulfus; ab uno vero fronte est strada publica. Unde accepi a te in precium, sicut inter nos conplacuit atque convenit, in argento uncias VIII; in ea vero ratione ipsam rem tibi vendo vel ad ipsa casa dei dono, de iure meo in iurem vestram trado atque transfundo, ita ut quicquid ab hac die habeatis ad ipso monasterio sancto, facere quod volueritis liberam ac firmissimam in dei nomen perfruatis arbitrium. Si quis vero quod fieri non credo, et cetera, stipulacione subnixa. Actum publice in civitate Argentoratinse sub die XIIII kalendas decembris anno XIII regni domni nostri Caroli gloriosissimi regis. Testes: Alderih. Hunolt filius eius. Hilmunt. Germunt. Gisalfrit. Bilifrit. Heimericho. Herirato. Gundalberto. Ego Haidulfus scripsi et subscripsi.