Datierung: 787 07 14
Ausstellungsort: Dürningen (nw Truchtersheim)
Domino fratre Rihbaldo monacho emtori, ego Engilbertus venditor. Vendidisse me tibi constat et ita vendidi terrola iuris mei, hoc est infra marca que dicitur Lonenbuah, id est tam terris campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus, quantumcumque ego ibidem uisus sum habere medietate, totum et ad integrum a die presente tibi vendidi atque tradidi. Unde accepi a te in pretium pro ipsam rem, sicut inter nos conplacuit atque convenit, uncias VIIII, in ea vero ratione ut ab ac die ipsam rem superius nominatam habeas teneas atque possideas, faciendi quod volueris liberam habeas in dei nomen potestatem. Si quis vero, ego aut heredes mei vel quislibet ulla obposita persona qui contra hanc venditionem a me factam venire temptaverit aut inrumpere voluerit tunc inferat ubi tuisque heredibus dupla repetitione sociante fisco auri Iibras III, argenti pondus V, et nihilominus presens vendicio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum ad Turninca publice, sub die II idus iulii anno XVIIII regni domni nostri Caroli regis. Signum Angilberto qui hanc venditionem fieri rogavit. signum Folcoldo. signum Ramwoldo. signum Uado. signum Burcoldo. signum Beretrico. signum Hildifrido. Ego Hildibodus scripsi et subscripsi.