Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 152


Datierung: 828 05 10
Ausstellungsort: Burg Weißenburg

Carta Rihsuindane de Alisacinse.

In dei nomine. Perpetrandum est unicuique quod sapientia dei per Salomonem dixit: Redemtio anime proprie divitie, redemtoris quoque verba dicendis: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis. Ideoque ego Rihsuind, his ammonitionibus conpuncta simulatque confisa, tradidi manu potestativa viris religiosis his nominibus: Folcbrahto et Sigimundo res meas, ut ipsi traderent sancto Petro ad monasterium Wizenburg, ubi vir venerabilis Folcwigusal episcopus seu abba preesse videtur, quod et ita fecerunt. Hoc est quod tradidi in pago denominato Elisacinse in villa cuius vocabulum est Ratolfesdorf pomarium I, vineas duos, mansas absas III, iurnales terre XXXX, quas ibidem contra heredes meos mihi parciendo sors contulit. Et tune fuit peticio mea ut filie me Elisuint de ipsas res concederetis sub usu fructuario, et hoc mihi sanctitas vestra non negavit in ea vero racione ut annis singulis inde censum persolvat IIII denarios ad festivitatem sancti Martini. Post cuius obitum omnes res ad supradictum monasterium revertentur, sine alicuius preiudicaria contentione, ad actores seu defensores supradicte aeclesie. Si autem quislibet, et cetera, stipulatione subnixa. Actum publice in castro Wizenburg VI idus maii, anno XV regnante Hludouvico imperatore. Testes: Folcbraht. Sigimunt. Witrat. Wolcbraht. Ruadnand. Ego Guntbertus scripsi.