Datierung: 840 01 23
Ausstellungsort: Weißenburg
Quoniam quidem varia in seculo evenire solent, prout rerum diversitas postulat, idcirco huic facto scripcionem vigoris adhibere censuimus, quatenus remota rerum ambiguitate certitudo veritatis manifestetur. Igitur ego Adalhelmus nec non et frater meus Milo domini instigante gratia pro remedio animarum nostrarum tradimus aliquantas res proprietatis nostrae ad monasterium cuius vocabulum est Wizenburg quod est constructum in pago Spirensi iuxta fluvium qui vocatur Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi presenti tempore Otgerus Mogonciacensium urbis archiepiscopus dominari videtur. Et hoc est quod tradidimus in pago Elisacinse in villa vel marca que nuncupatur Niwora quicquid ibidem visi sumus habere, similiter in alia villa vel marca que dicitur Buozolteshusa quicquid in proprium dominari videmur ad prefatum monasterium tradidimus. Similiter in tertia villa vel marca que vocatur Houolteshaim quicquid habemus ad iam dictum cenobium delegavimus. Sunt in summa in illis locis tribus hobe VII et mancipia XV, his nominibus: Uadalbraht et filius eius, Helidbraht cum uxore sua et filiis, Irminger, Ratsuind cum filiis suis, Wadirih, Theadarat cum filiis, Theodericus, Brunihilt, Onolf et Camarwib. Hae quoque supradicta manu potestativa ad iam dictum monasterium pleniter tradidimus, ea scilicet provisione vel condicione interposita, ut ipsas res quas nos tradidimus, nec non et illas quas in pago supradicto in villa que vocatur Kirihuilari rectores iam dicti monasterii habere videntur, sub usu fructuario habeamus, id est cum terris domibus edificiis vineis silvis aquis aquarumque decursibus cum ecclesia I et omnibus illuc pertinentibus et mancipiis his nominibus: Albrih cum uxore sua et I filiis, Heimbraht cum uxore sua et filiis, Balduni cum uxore sua et filiis, Thietram cum uxore sua et filiis, Friesini cum uxore sua et filiis, Williman similiter, Winirat similiter, Thanchini, Wilihardus. Hec vero omnia tam illa que nos tradidimus, quam ea que de rebus vestris superius nominatim conscripta sunt, quisquis ex nobis alium supervixerit, dies vite sue sub usu fructuario sine ullius iudicis interpellacione possideat, et annis singulis inde censum ad festivitatem sancti Martini persolvat, id est de argento solidos III. Licenciam vero non habeat ex rebus suprascriptis aliquid alienare aut vendere, sed potius meliorare et emendare. Post nostrum quoque ab hac luce discessum cum omni integritate ad predictum monasterium revertentur perpetualiter possidendum. Si quis vero fuerit qui contra hanc traditionem a nobis factam venire conaverit aut eam inrumpere voluerit, cogente misso dominico ad partem eius monasterii auri libras III, argenti pondus V restituat, ac confusus recedat. Res vero ubi tradite sunt firme permaneant, stipulatione subnixa. Actum publice in supradicto monasterio sub die X kalendas februarii anno XXVII regnante Hluadouvico imperatore. Teste Otgario archiepiscopo qui hanc prestariam fieri, relegi atque firmare iussit. Testes: Guntbraht. Heribraht. Erlolf. Engilbald. Ercanbald. Isanbraht. Hildibald. Woluolt. Thiatmar. Liutrih. Analo. Gebolt. Uoto. Irminger. Ego Hucbaldus scripsi.