Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 145


Datierung: 757 02 05
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Vacconi de pago Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substancia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Ego in dei nomen Waccone in amore domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futurum, dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterium Wizenburg in honore sancti Petri constructum, ubi David episcopus esse videatur, portionem meam in Gerlaigovilla, quicquid ibi habeo ad predicto loco sancto trado atque transfundo, in ea racione ut pars ipsius monasterii habeat teneat suisque posteris relinquat, vel quicquid exinde facere voluerit, in omnibus habeat potestatem. Si quis vero, et cetera, stipulacione subnixa. Actum in monasterio Wizenburg mense februario die V anno VI regnante Pipino rege. Testes: Wacco. Hegino. Lmico. Gerleih. Ego Harbertus scripsi et subscripsi.