Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 144


Datierung: 757 02 03
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Graobarti de pago Alsacinse.

Mihi namque ex digna ammonicione contigit, sicut dicit: largum datorem diligit deus, et: sicut aqua extinguit ignem, sic et elemosina peccatum. Ipsud reminiscens ego in dei nomen Graobardus pro remedium anime meae dono ad monasterium Wuizenburg quod est constructum in illmore sanctorum apostolorum Petri et Pauli super fluvio Lutra. Dono ad ipsum monasterium in marca Lonenbuah quantumcumque mihi mater mea dereliquid, hoc est in mansi mancipiis casticiis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus vel quicquid ex materna hereditate uisus sum habere, cum omni integritate, a die presente, ea ratione ut ipse abba David atque succcssores sui hoc habeant teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, et cetera, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizenburg mensis februarii die III anno VI regnante Pippino rege. Ego Theotgarius scripsi et subscripsi.