Datierung: 747 02 15
Ausstellungsort: Weißenburg
Sacrosancto monasterio quod vocatur Wizenburg et est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi David episcopus preesse videtur eo tempore. Ego enim in dei nomen Humbertus, cogitans pro remedium anime meae vel pro eterna retribucione, dono in pago Alsacinse in Zinzinuilare iurnales X, et ad II carrada de prato, et ad XX porcos pascendos de silva a die presente, ut hoc habetis tenetis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, stipulacione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg, sub die XV kalendas martii anno IIII regni domni nostri Hildirici regis. Testes: Humbraht. Liutfrid. Otmar. Ego Theotharius scripsi et subscripsi.