Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 143


Datierung: 745 08 28
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Hartberti de pago Alisacinse.

Sacrosancto monasterio quod vocatur Wizenburg et est constructum in honore sancti Petri in pago Spirinse, ubi David episcopus presse videtur. Ego igitur in dei nomen Hartbert episcopus pro anima Reginberti dono donatumque ut permaneat esse volo, hoc est locello nuncupante Furdesfeld, situm in pago Alsacinse, quicquid Sigibertus in ipsa fine uisus fuit habere, hoc est tam terris domibus edificiis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus, sicut superius diximus, quicquid mihi per wandio suo tradidit, ad integrum a die presente ad supradicto monasterio trado atque transfundo, ut ipsa basilica vel custores eius hoc habeant teneant atque possideant, et suis successoribus ad possidendum derelinquant, et quicquid exinde facere voluerint, liberam perfruantur arbitrium. Si quis vero, et cetera. Actum in monasterio Wizenburg, sub die V kalendas septembris anno III regni domni nostri Hildirici regis. Testes: Hartbertus episcopus qui hoc testamentum firmavit. Widrih. Amaluni. Amalrih. Gozbert. Eboruni. Thiatrammo. Sindichone. Ego ipse Hartbertus episcopus scripsi et subscripsi.