Dating: 745 04 17
Place of Composition: Weißenburg
Sacrosancto monasterio quod vocatur Wizenburg et est constructum in honore sancti Petri, ubi David episcopus presenti tempere abbas esse videtur. Ego enim in dei nomen Agiharius et coniunx mea Wulvila donamus in pago Alsacinse in Gerlaigouilare hobam I et ad III carrade prata. Hoc est habendi tenendi possidendi, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant polestatem. Et si quis contra hanc epistolam, et cetera, stipulacione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg sub die XV kalendas maii anno III regni Hildirici regis. Signum Agihario qui hanc donacionem fieri rogavit, et coniugea sua Wulvilane. Ego Theotgarius peccator presbiter scripsi et subscripsi.