Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 141


Datierung: 746 06 05
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Theotlindis de pago Alsacinse.

Sacrosancto monasterio quod vocatur Wizenburg et est constructum in pago Spirinse super fluvio Lutra, ubi in dei nomen David episcopus preesse videtur. Ego itaque Theotlindis deo sacrata dono pro anime mae remedium ad ipso loco sancto donatumque in perpetuum ut permaneat esse volo, hoc est infra pago Alsacinse, ubi dicitur Lorancenhaim, id est tam terris campis pratis silvis casis casalis aquis aquarumque decursibus in integrum, et mancipia duo, is nominibus: Hilduni et Selpheri, tantumcumque in ipsa marca genitor meus mihi dereliquid, et ego dato pretio conparavi, cum omni adiacencia ad ipsam rem pertinentem totum et ad integrum a die presente trado atque transfundo, ut ab hac die ipsa casa dei vel ipsius monasterii servitores hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus Christo propicio derelinquant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, et cetera, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg sub die nonas iunii anno IIII regni domni nostri Hildirici regis. Testes: Theotlind deo sacrata. Hartrato. Theotramno. Werdolt. Thioduni. Wolfger. Ego Grimoaldus scripsi et subscripsi.